98 «UPEIt CAUSIS CIVIMBU8
fuit liactenus observatmn, presenti assisia statuimus et ordinainus ([uod instrumenta contractus et cautele que hactenus faete sunt et in futurum fient in Teramo et districtu, in quibus subscriptio priorum iudicum vel in ipsorum locum substitutorum apparerent valeant et te-neant pieno iure. Et nullus audeat contradicere vel ipsas cautelas contractus Instrumenta vel testamenta modo aliquo impugnare rationc et occasione subscriptionis buiusinodi. Et si quis contrafecerit principalis quem tan-geret negotium ad penam quinquaginta librarum inre-missibiliter teneatur per Judicem vice qualibet qua con-venerit exigendam sul) vinculo iurainenti. Et proeurator vel advocatus ipsius contra allegans ad pcnani duarum unciarum similiter teneatur. Et ad eandem penam teneatur Judex si ncgligens fuerit in predictis universi-tati Terami applieandam, que assisia locum babeat in prescntibus preteritis et futuris.
De non recipiendo civem in fideiussoreni prņ forensi - Rubrica X VI.
Assisiam facimus quod nullus mercator seu quis alius creditor recipiat civem sive districtualem Terami in fideiussorem prņ forensi non habenti in Teramo et eius districtu aliqua bona stabilia prņ aliqua re quam vendiderit seu accomodaverit vel aliqua quacunque causa fecerit seu contraxerit cum forensi. Et si ipsum acci-peret in fideiussorem, ipse fideiussor eidem mercatori seu aliis creditoribus non remancat in aliquo obligatus nec possit propterea talis fideiussor in curia Terami conveniri. Cuius assisie beneficio renunctiari non possit et si renunctiaretur ipsa renuntiatio de iure et de facto non teneat nec valeat ullo modo etiam si se principa-liter obligaret ad solvendum aliquod vel aliquid aliud faciendum. Excepto quod siquis fideiuberet penes Judicem vel penes Curiam Terami prņ forensi vel terrigena ipsa fideiussio valeat pieno iure presente assisia non obstante. Et quod sit in electione cuiuslibet credi-