Stai consultando: 'Statuti del Comune di Teramo del 1440 Testo originale', Francesco Savini

   

Pagina (109/274)       Pagina_Precedente Pagina_Successiva Indice Copertina      Pagina


Pagina (109/274)       Pagina_Precedente Pagina_Successiva Indice Copertina




Statuti del Comune di Teramo del 1440
Testo originale
Francesco Savini
Tipografia di G. Barbera Firenze, 1889, pagine 264

Digitalizzazione OCR e Pubblicazione
a cura di Federico Adamoli

Aderisci al progetto!

   
[Home Page]




[ Testo della pagina elaborato con OCR ]

   100
   SUPER CAUS1S CIVlLITil'S
   rccipiant. Item quod advocati et procuratores pṛ utra-que parte voi etiaiu principales persone sive in easibus in quibus libelli non offeruntur vel eos nolleiit oiferre, dictent eorum petitiones notario predicto qui eas seri-bere et in actis redigere teneatur prout ipsi dictabunt parte adversa. presente nec legitime contraddente ad hoc ut si defectus aliquis in ipsis petitionibus esset, dicto notario imputali non possit, nec pars adversa con-queri quoquomodo asserendo aliud scriptum esse quod petitum fuerit. Et stetur et credatur scriptis petitionibus predictis et eis secundum modum predictum in actis redactis Judex vel ipse notarius teneatur parti advei'sc legere ad ipsius partis intelligentiam ad hoc ut informetur ipsa pars quid elicere vel respondere habeat in singulis actis scribendis super quacunque causa.
   De fcriis et diebus feriatis
   in civilibus causis observandis - Rubrica X Vili.
   Assisiam facimus quod in omnibus et singulis diebus dominicis in honorem dei et beate marie virginis feriatis, videlicet, Circumcisionis, die veneris sancta, tribus diebus pasquatis resurrectionis, die ascentionis, tribus diebus pasquatis pentecosten, die corporis christi, na-tivitatis domini cum uno precedenti et duobus sequen-tibws, et in festivitatibus sancte Marie, videlicet Con-ceptionis, Purificationis, Annunctiationis, Assumptionis et Nativitatis. Item in omnibus et singulis festivitatibus sancti Johannis baptiste, videlicet Nativitatis et decol-lationis, et in festivitatibus evangelistarum ac etiam in festo sancti Berardi protectoris cum uno die precedenti et uno sequenti. Et in festivitatibus infrascriptis, videlicet, Sancti Àntonii confessoris d<- Vienna {sie), Sancti Blaxii, Sancte Catherine, Sancti Nicolay, Sancte Lucie, Et in omnibus et singulis et aliis festivitatibus sancto-rum et sanctarum quorum et quarum ecclesie sint intus Civitatem Terami et eorum et earum vocabulis nuncu-pantur in civilibus causis ius non reddatur.