Pagina (251/290)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Quid enim? dum Lunam ac Solem, altius provectos, brevi inclusos gyro intueor, siccioribus ne oculis sum, quam cum eosdem postea, horizonti proximos, in orbem ampliorem extensos aspicio? Satis igitur ex his patet, arem impurum ac mixtum illuminari posse; quod etiam ratione pervincitur. Cum enim lumen terminetur ab eo quod aliquam habet opacitatem; ar autem per vapores concretior atque opacior fiat; hac saltem parte, qua opacus est, lumen reflectere poterit.
      Quibus ita explicatis, ad qustionem propositam redeo: in qua, dum auctores nec pauci nec mali asserunt, partem aris luminosis corporibus in speciem circumfusi pariter illuminari, non de sincero nullisque admixto vaporibus locuti existimandi sunt, sed de eo are qui, densioribus halitibus opacatus, lumen stellarum sistere ac cohibere possit, ne ultra progrediatur. Nam dum aiunt, Solem ac Lunam ampliori sese forma prope horizontem spectandos offerre quam cum altiores fuerint, id ex are vaporoso interiecto oriri affirmant: ex quibus patet, illos non de are puro loqui, sed de infecto ac proinde opaciori. Quare statuendum est, non abiiciendam esse (quod Galilus iubet) opinionem illam qu asserit, arem illuminari a stellis posse; cum tot experimentis verissima comprobetur, si de are impuriori intelligatur. Quod si illuminari ar potest, poterit etiam pars aliqua luminosi illius coronamenti, quo sidera vestiuntur, in arem illuminatum referri. Quamvis non negem (id quod primo loco propositum fuerat), radiosam illam coronam longis distinctam radiis, qu ad quemcumque oculi motum movetur, oculi affectionem esse, ex quo fit ut iidem radii modo plures modo pauciores, nunc breviores nunc productiores, fiant, prout oculus ipse movetur; adhuc tamen non probavit Galilus, nullam partem illius luminis, quod nos a vera flamma non distinguimus, ex are illuminato existere, qua postea ne per specillum quidem luminosa spoliari possint.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Il Saggiatore
di Galileo Galilei
Ricciardi Editore
1953 pagine 290

   





Lunam Solem Solem Lunam Galilus Galilus