Pagina (283/290)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      51. "Illud etiam omitti non debet, eodem, quo Aristotelem urget, argumento GalilŠum premi. Sic enim ille: "FlammŠ perspicuŠ non sunt; cometŠ autem coma perspicua est; ergo flamma non est." At ego adversus GalilŠum sic: Luminosa perspicua non sunt; cometŠ coma perspicua est; ergo luminosa non est. Esse autem perspicuam indicant stellŠ, eius interpositu nulla ex parte celatŠ. PrŠterea, comam hanc luminosam esse asserit idem GalilŠus, dum illam ex illuminato vapore existere contendit; vapor enim illuminatus corpus est luminosum. Neque dicat, loqui se de luminosis nativo ac proprio lumine fulgentibus, non autem de iis quŠ lumen aliunde accipiunt. Nam hŠc etiam rerum ultra ipsa positarum aspectum impediunt: si enim pila aliqua vitrea, aut amphora, vino aut re alia quacumque plena fuerit, et lumini exponatur, iis tantum partibus ex quibus lumen non reflectit nec illuminata comparet, vinum ostendet; ea vero parte qua lumen ad oculum remittit, nil nisi lucidum quid et candens spectandum offeret. Idem in aquis etiam a Sole illuminatis accidit, in quibus pars illa qua Sol ad oculum reflectitur, nihil ultra se positum videri patitur; reliquŠ vero partes lapillos atque herbas in fundo subsidentes ostendunt. Quare illuminatorum etiam corporum erit, ulteriora obiecta velare ne videantur; atque hŠc etiam luminosa dici poterunt. Si ergo hŠc apud GalilŠum nullam admittunt perspicuitatem, per cometŠ barbam, vel luminosam vel illuminatam, stellas videre non possumus: at potuimus tamen: ergo et illuminata fuit cometŠ barba, et perspicua.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Il Saggiatore
di Galileo Galilei
Ricciardi Editore
1953 pagine 290

   





Aristotelem GalilŠum GalilŠum Luminosa GalilŠus Sole Sol GalilŠum