LIBER TERTIUS. 147
et propter ingurgitationem et retentionem aque pluvie descendentis ad ipsas domus sive muri alicuius adia-centis dampnificarentur teneantur et debeant adiaeentes quorum interest eos aperire ad petitionem et requisitio-nem dampnum patientis infra terminum ipsis adiacen-tibus per iudicem statuendum in tantum quod ipsa aqua ex ipsis commode defluat labatur et ad vias pu-blicas deveniat sub pena declarata superius.
De edificiis bancarum et aliis in publico constructis et construendis - Rubrica VI.
Assisiam facimus quod si quis fecerit et habuerit de novo vel ab antiquo in plateis ante eius domum bancam 1 vel alitici hedificium, alius eius vicinus ex altera parte platee domum habens possit bancam et alia hedificia facete sicut eius vicinus fecit, qui vicinus si pati nollet predicta in totum omncs bance et hedificia facta removeantur bine inde ita quod platea libera re-maneat ab utraque parte. Et quod nullus excedat et amplificet domos et bancas suas ultra alias bancas et hedificia ab antiquo facta, nec menialias et trasannas1 faciat ultra medietatem platee, nec aliquam stangam ap-ponere audeat que protendat ultra columpnas, contra-faciens vero solvat in quolibet casuum predictorum et vice qualibet soldos quinque. Et nichilominus edificata et apposita contra formam presentis assisie reducantur ad statum predictum debitum. Item si denunctiaretur Judici quod in aliqua platea fieret vel etiam hactenus factum esset4 sive banca facta esset seu fieret propter quam vel quod transitus per plateam impediretur et platea artaretur, Judex ad petitionem adiacentium vici norum possit alitici hedificium sive bancam lacere
1 Dal porsi qui la bnnen tra gli edifizi, da tutto il contesto della presente rubrica, e anche dal menzionarsi nella seguente gli edifìzi di legno {'le animi») si trae che questi banchi doveano essere murati.
' Starà forse invece di mmiV»iiim,che in buon latino significa pogginolo.
8 V. la nota alla seguente Rubrica XVI.
' Manca qui certamente la parola hedificium.